Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Song of Songs.2 NT Song of Songs.3 (English) >>NT Song of Songs.4

Song of Songs.3

in lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni

surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni

invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem num quem dilexit anima mea vidistis

paululum cum pertransissem eos inveni quem diligit anima mea tenui eum nec dimittam donec introducam illum in domum matris meae et in cubiculum genetricis meae

adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit

quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus murrae et turis et universi pulveris pigmentarii

en lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israhel

omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos

ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani

columnas eius fecit argenteas reclinatorium aureum ascensum purpureum media caritate constravit propter filias Hierusalem

egredimini et videte filiae Sion regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua in die disponsionis illius et in die laetitiae cordis eius



Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Song of Songs.2 NT Song of Songs.3 (English) >>NT Song of Songs.4

Powered by PhiloLogic